Welsh Journals

Search over 450 titles and 1.2 million pages

APPENDIX (Brit. Mus., Cotton. MS., Vesp. B. xi, ff. 36v-37) WALLIA Item post festum sancti Michaelis Wallenses suspicaverunt regem Anglie transisse in Franciam congregati sunt et fecerunt sibi principem nomine Madoch ut expugnarent Angliam primo occidentes in Wallia omnes Anglos ac castellas diruentes, ex quibus quatuor ante festum sancte Martini funditus exstirparentur, scilicet castellum domini Reginaldi Gray, Ruffin, et castellum domini Rogeri de Mohaut, Hawardin, et Dynebir, et 13. Quo audito rex cum suis apud Portismue commorans cum magna indignatione de eorum audacia ammirans mandavit festinanter comitibus et baronibus ut parati essent cum armis ei occurrere apud Herford die sancti Edmundi regis. Congregati omnibus rex dimisit exercitum in diversis partibus Wallie, videlicet comites de Clare ac de Warrene cum marchensibus in Suthwallia, ipsemet et comes Lincolnie, Reginaldus Gray, Robertus de Tateshal profecti sunt in North Wallia. Ibi occurrerunt ei Walenses ante Natale numero x milia ut creditur, petentes misericordiam indicantes se dignos suspendio. Rex vero concessit eis vitam sub forme transeundi cum eo in Franciam, quam concesserunt. Insuper promiserunt quod principem suum Madoch cum suis consentaneis ei ante Epiphaniam redderent, si prestaret eisdem auxilium suorum. Qui misit cum illis magnam multitudinem armatorum. Cum vero pervenissent ad principem suum narraverunt ei omnia quae gesta erant. Responderunt communiter se malentes mori in terra sua quam alibi. Commisi vero Wallenses et fraudem cogitantes expugnaverunt Anglos sibi in adiutorium missos. Qui vix evaserunt non sine utriusque partis magna occisione, ac sic opus infectum remansit. Rex cum suis in Natali morabat apud Coneway, ubi occurit ei regina Navarie.14 FRANCIA Item de recuperatione terre sue in partibus transmarinis hoc certum est et notabile, quod circa festum sancte Katerine virgine per regem Alemanie qui fuit vir fortis et prudens in omnibus operibus suis et per dominum regem Aragonie et per magnam multitudinem Anglorum predictis regibus associatis recuperavit terram suam a rege Francorum iniuste detentam scilicet Gaschoniam et nobilem civitatem scilicet Burdeus quam intravit per prudentiam domini regis Aragonie. Item Celestinus papa sponte se dimisit et ad cellam suam rediit. Cui successit Bonifacius vii.15 WALLIA Anno regis Eadwardi tercio16 adhuc illo aput Coneway morante accesserunt ad eum vi idus Marcii omnes sagitarii ac balistarii conquerentes de mora tanta perdita; petierunt licenciam exeundi contra 13 Blank in MS. 14 Blanche, widow of Henry, king of Navarre, and wife of Edmund of Lancaster. 16 Sic [The Pope was in fact Boniface VIII]. 18 This should read 'vicesimo tercio'.