Welsh Journals

Search over 450 titles and 1.2 million pages

molendinum aquaticum quod valet per annum XXX s. Et est ibidem extra villam quidam libere tenens qui tenet XII acras terre et reddet inde per annum Vs. ad festum sancti Michaelis pro omnibus serviciis. Et sunt ibidem XI custumarii qui tenent XXIX acras et dimidiam terre et reddunt inde per annum ad festum sancti Michaelis III quarteria V bussellos dimidium farine avene que valent per annum XIIIIs. et IXd. preter bussello VId. Et debent de redditu ad eundem terminum lIs. VIII d. Et debent cariagium et alia opera que valent per annum VI s. Item dicunt quod sunt ibidem in brugagio XXIII burgenses qui tenent XXVI burgagia et reddunt [annuatim] XXVIs. ad festa Pasche et sancti Michaelis. Et predicti burgen- ses tenent CXIX et dimidiam acras terre sine redditu sicut eas receperunt tempore [predicti] Res ap Mereduth. Item dicunt quod placita et perquisita ibidem una cum heriettis custumariis valent per annum XXVIs. VIIId. Et dicunt quod est ibidem [nundina in festo] sancti Dionisii que valet per annum LX s. In cuius rei testimonium predicti jurati huic inquisitioni sigilla sua apposuerunt.